monumenta.ch > Plinius > sectio 104

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 104
{XLII} sequitur laurus, illam cupressus, dein punica, fici. et vites et oleae florentibus iam his germinant, concipiunt vergiliarum exortu. hoc sidus illarum est. floret autem solstitio vitis et, quae paulo serius incipit, olea. deflorescunt omnia septenis diebus non celerius, quaedam tardius, sed nulla pluribus bis septenis, omnia et intra VIII id. Iul. etesiarum praecursu.